Arcana Coelestia (Elliott) n. 9229

Previous Number Next Number See English 

9229. `Et viri sanctitatis eritis Mihi': quod significet statum vitae tunc ex bono, constat ex significatione `virorum sanctitatis' quod sint qui a Domino ducuntur, nam Divinum a Domino procedens est ipsum sanctum, n. 6788, 7499, 8127 fin., 8302, 8806; inde qui id recipiunt fide et quoque amore, sancti vocantur; qui credit quod homo aliunde sanctus sit, et quod aliud apud ipsum sit sanctum, quam quod a Domino est et recipitur, maxime fallitur, {1}nam quod hominis est, et ejus proprium vocatur, id malum est; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 4328, 5660, 5786, 8480, 8944, et quod quantum homo detineri potest a suo proprio, tantum Dominus adesse possit, ita quod tantum homini sanctum sit, n. 1023, 1044, 1581, 2256, 2388, (a)2406, 2411, 8206, 8393, (t)8988 fin., 9014. Quod Dominus sit Solus Sanctus, et quod solum id sit sanctum 2 quod procedit a Domino, ita id quod homo recipit a Domino, patet a Verbo ubivis, ut apud Johannem, Ego sanctifico Meipsum ut etiam illi sint sanctificati in veritate, xvii 19;

`sanctificare Seipsum' est Se Divinum facere ex propria potentia; inde sanctificati in veritate dicuntur qui recipiunt Divinum {2}Verum procedens ab Ipso fide et vita; quapropter etiam Dominus post resurrectionem loquens cum discipulis inspiravit et dixit illis, Accipite spiritum sanctum, xx 22; `inspiratio' erat repraesentativum vivificationis 3 per fidem et amorem, sicut etiam in Gen. ii, Jehovah inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, vers. 7;

similiter alibi, ut Ps. xxxiii 6; Ps. civ 29, 30; Hiob. xxxii 8, xxxiii 4; Joh. iii 8; ex eo quoque Verbum dicitur inspiratum quia a {3}Domino, ac illi dicti inspirati qui Verbum scripserunt; quod respiratio, ita inspiratio, (x)correspondeat vitae fidei, videatur n. 97, 1119, 1120, 3883-3896; inde est quod spiritus in Verbo dicatur a vento, et quod sanctum a Domino dicatur ventus Jehovae, n. 8286, {4}et quod Spiritus sanctus sit sanctum procedens a Domino, n. 3704, 4673 fin., 5307, 6788, 6982, 6993, 8127 fin., 8302, 9199; 4 sicut etiam apud Johannem quod Dominus baptizet Spiritu sancto, i 33, et apud Lucam quod baptizet Spiritu sancto et igne, iii 16; `baptizare' in sensu interno significat regenerare, n. 4255, 5120 fin., (x)9088, `baptizare Spiritu sancto' {5} est regenerare per bonum fidei, et `baptizare igne' est regenerare per bonum amoris; quod `ignis' sit bonum amoris, videatur n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324: apud Johannem, Quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum, quia solus sanctus? Apoc. (x)xv 4:

ab angelo {6} de Domino apud Lucam, Nascetur ex te sanctum, i 35 et apud Danielem, Videns fui in visionibus capitis mei super cubili meo, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit, iv 10 [A.V. 13];

`sanctum' et `sanctus' ibi pro Domino. 5 Quia Dominus solus sanctus est, ideo Ipse vocatur Sanctus Israelis, Redemptor, Servator, Regenerator, in Vetere Testamento, ut Esai. i 4, v 19, 24, x 20, xii 6, xvii 7, xxix (x)19, xxx 11, 12, 15, xxxi 1, xxxvii 23, xli 14, 16, 20, xliii 3, 14, xlv 11, xlvii 4, xlviii 17, xlix 7, liv 5, lv 5, lx 9, 14; Jer. 1 29, li 5; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi 22; Ps. lxxviii 41; Ps. lxxxix (x)19 [A.V. 18]. Et ideo {7} Dominus in caelo, et inde ipsum caelum, {8} vocatur habitaculum sanctitatis, Jer.(a)xxv (x)30, xxxi 23; Esai. lxiii 15; tum sanctuarium, Ezech. xi 16, xxiv 21; et quoque mons sanctitatis, Ps. iii 5 [A.V. 4]; (x)ac ideo medium tentorii ubi arca in qua lex, dicta fuit sanctum sanctorum, Exod. xxvi 33, 34, nam {9}per legem in arca in medio tentorii repraesentabatur Dominus quoad Verbum, nam lex est Verbum, n. 6752, (x)7463. Ex his constare potest unde est quod angeli dicantur sancti, 6 Matth. xxv 31; Marc. viii 38; Luc. ix 26; Ps. cxlix 1; Dan. viii 13; et quoque prophetae, Luc. i 70; ut et apostoli, Apoc. xviii 20; non quod sancti sint ex se sed ex Domino, Qui Solus Sanctus est, et a Quo Solo sanctum; per `angelos' enim significantur vera quia sunt receptiones veri a Domino, n. 1925, 4085, 4295, 4402, 7268, 7873, 8192, 8301, per `prophetas' doctrina veri quod per Verbum a Domino, n. 2534, 7269, et per `apostolos' omnia in complexu vera et bona fidei quae a Domino, n. 3488, 3858 fin., 6397. Sanctificationes apud populum Israeliticum et Judaicum erant ut 7 repraesentaretur Dominus qui Solus Sanctus, ac ut (x)repraesentaretur sanctum quod ab Ipso Solo; inde sanctificatio Aharonis et filiorum ejus, Exod. xxix 1 seq.; Lev. viii 10, 11, 13, 30; sanctificatio vestium (c)illorum, {10}ibid. vers. 21 seq.; sanctificatio altaris ut esset sanctitas sanctitatum, ibid. vers. 37 seq.; sanctificatio tentorii conventus, arcae testimonii, mensae, omnium vasorum, altaris suffimenti, altaris holocausti, et vasorum ejus, (c)et labri (c)ac basis ejus, Exod. xxx 26 seq. Quod Dominus sit ipsum Sanctum quod repraesentabatur, etiam 8 patet a Domini verbis in sensu interno spectatis, apud Matthaeum, Stulti et caeci, utrum majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? et utrum majus est, munus an altare quod sanctificat munus? xxiii [17,] 18, 19;

per `templum' repraesentabatur Ipse Dominus, et quoque per `altare'; {11}et per `aurum' significabatur bonum quod a Domino, et per `munus' seu sacrificium {12}significabantur quae fidei et charitatis sunt a Domino; quod Dominus per `templum' repraesentatus sit, videatur n. 2777, 3720, et {13} quod per `altare,' n. 2777, 2811, 4489, 8935, 8940; quod per `aurum' significatum sit bonum a Domino, n. 1551, 1552, 5658, et {14} per {15} sacrificium cultus ex fide et charitate quae a Domino, n. 922, 923, 2805, 2807, 2830, 6905, 8680, 8682, 8936. Ex his nunc patet unde est quod filii Israelis populus sanctus 9 vocati sint, {15} Deut. xxvi (x) 19, et alibi; atque hic, viri sanctitatis, quod nempe ex eo quod in singulis cultus eorum repraesentata sint Divina Domini, ac caelestia et spiritualia regni et Ecclesiae Ipsius; quapropter dicti sunt sancti in sensu repraesentativo; {17} ipsi non ideo sancti erant, quia repraesentativa spectabant sancta quae repraesentabantur, et non personam quae repraesentabat, videatur n. 665, 1097 fin., 1361, 3147, 3881 fin., 4208, 4281, 4288, {18}4293, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806. 10 Inde quoque {19}est quod Hierosolyma {20}vocata sit sancta, et Zion {21} mons sanctitatis, Sach. viii 3, et alibi: tum apud Matthaeum, Et monumenta aperta sunt, et multa corpora mortuorum sanctorum suscitata sunt, et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem {22}Domini ingressi sunt in sanctam urbem et apparuerunt multis, xxvii [52,] 53;

{23 Hierosolyma ibi `urbs sancta' vocatur, cum tamen potius profana fuit, quia Dominus tunc ibi crucifixus est; (c)et ideo vocatur `Sodoma et Aegyptus' apud Johannem, Corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi etiam Dominus noster crucifixus est, Apoc. xi 8;

sed sancta vocatur ex eo quod significet regnum Domini et Ecclesiam, n. 402, 2117, 3654; quod mortui sancti apparuerint ibi, quod factum est quibusdam in visione, significabat salvationem eorum qui fuerunt ab Ecclesia spirituali, ac elevationem eorum in {24}Sanctam Hierosolymam, quae est caelum, qui usque ad illud tempus detenti fuerunt in terra inferiore, de quibus n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, (x)8049, 8054, 8159, 8321. @1 quod in homine$ @2 Ipsius fide et amore$ @3 Divino$ @4 spiritus sanctus est$ @5 i et igne T$ @6 i ad Mariam$ @7 i quoque$ @8 i et quoque Ecclesiam$ @9 per medium tentorii, ubi arca in quo lex,$ @10 i.e. Exod. xxix$ @11 at$ @12 significabatur cultus ex fide et charitate quae$ @13 i quoque$ @14 i quod$ @15 i munus seu$ @16 i ut$ @17 i sed$ @18 4292 altered to 4293 A, 4292 IT$ @19 erat$ @20 vocabatur$ @21 i ibi$ @22 Ipsius$ @23 i urbs$ @24 coelum with sanctam Hierosolymam written above it.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church