Arcana Coelestia (Elliott) n. 9223

Previous Number Next Number See English 

9223. `[Et] primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis': quod significet quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi, constat ex significatione `primitiarum' quod sint quae primo loco erunt, ita quae omnium primaria, de qua sequitur, ex significatione `frumenti' quod sit bonum veri fidei, de qua n. 5295, 5410, 5959, et ex significatione `vini' quod sit verum boni, ita verum boni fidei, de qua n. 1798, 6377, et ex significatione `non tardare' cum de bono et vero fidei, quod sit addicare (m)ex affectione, nam quod non tarde {1}sed (x)festine fit, hoc ex affectione {2} amoris fit, n. 7695, 7866;(n) quod sit addicare Domino, est quia primitiae, sicut etiam primogenita, dabantur Jehovae, et a Jehovah Aharoni et ejus semini; et per `Jehovam' in Verbo intelligitur Dominus, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6945, 6956, 8274, 8864; quare cum primitiae frumenti et vini sunt bona et vera fidei, intelligitur quod illa Domino addicanda (x)sint quia ab Ipso sunt; (m)quod omne cogitationis et voluntatis apud hominem influat, et quod omne bonum et verum a Domino,(n) videatur n. 2886-2888, 3142, 3147, 4151, 4249, 5119, 5147, 5150, 5259, 5482, 5649, 5779, 5854, 5893, 6027, 6982, 6985, 6996, 7004, 7055, 7056, 7058, 7270, 7343, 8321, (x)8685, 8701, 8717, 8728, 8823, 8864, 9110, 9111, et idem ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626. 2 Primitiae quae offerendae erant Domino erant primitiae messis et primitiae vindemiae, tum quoque primitiae tonsurae ut et primitiae fructus; primitiae messis erant spicae tostae ac virentes, tum fasciculus qui motitaretur, et postea ex area, quae erant placentae; primitiae autem vindemiae erant primitiae vini, musti, (c)ac olei, et praeter illas erant primitiae tonsurae pecoris, {3}et quoque primitiae fructus, {4}hae offerebantur in calatho; {5}praeterea etiam offerebantur omnia primogenita Domino, e quibus redimebantur primogeniti {6}hominum, tum quoque primogenita bestiarum quae non in {7}sacrificia offerebantur, prout asinorum, mulorum, equorum, et similium. Primitiae et primogenita offerebantur Jehovae, (c)et a Jehovah dabantur Aharoni et semini ejus, quia Aharon et filii ejus, qui summi sacerdotii munere functi sunt, repraesentabant Dominum {8}. Per `primitias frumenti et vini' in hoc versu intelliguntur omnes primitiae messis et vindemiae, de quibus nunc supra; nam in lingua originali dicitur plenitudo frumenti, et lacrima vini; plenitudo est {9}messis matura et quoque collecta, et (x)lacrimae sunt quae stillantur. Quid primitiae in specie repraesentabant, nam omnia statuta 3 et ritualia mandata filiis Israelis a Domino repraesentabant interna Ecclesiae, constare potest ex singulis ex quibus primitiae dabantur, in sensu interno spectatis; quod `frumentum' sit bonum fidei et `vinum' verum fidei, videatur {10}in locis supra citatis. Quod darentur primitiae Jehovae, significabat quod primum Ecclesiae esset, omnia bona et vera fidei addicare Domino, et non sibi; addicare Domino, est scire, agnoscere, et credere quod illa a Domino sint, et nihil eorum a semet, nam, ut supra ostensum est, omne fidei est a Domino. Quod `primitiae' id significent, est quia primitiae erant oblationes et munera quae erant gratiarum {11}actiones pro proventu, et agnitio benedictionum a Jehovah, hoc est, a Domino, proinde agnitio quod omnia ab Ipso; in sensu interno agnitio bonorum et verorum fidei, quae {12}significantur per messem, frumentum, oleum, mustum, vinum, lanam, et fructus, ex quibus dabantur primitiae; de `primitiis' illis videatur Exod. xxiii 19, xxxiv 26; Lev. xxiii 10, 11, 20; Num. xv 19-21, xviii 12, 13; Deut. xviii 4, xxvi 1-11; simile per `primitias' significatur apud Ezechielem xx 40; et apud Micham vii 1, 2. @1 seu$ @2 i quae$ @3 tum$ @4 quae$ @5 praeter primitias illas$ @6 hominis$ @7 sacrificium$ @8 i, Jehovah est Dominus$ @9 cum messis est matura et quoque collecta est$ @10 ex$ @11 actiones altered to actio$ @12 After primitiae but d$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church