Arcana Coelestia (Elliott) n. 922

Previous Number Next Number See English 

922. 'Accepit de omni bestia munda, et de omni ave munda': quod significet bona charitatis et vera fidei, prius ostensum est; quod 'bestia' significet bona charitatis, n. 45, 46, 142, 143, 246; quod 'avis' vera fidei, n. 40, 776. Holocausta fiebant ex bobus, ex agnis et capris, et ex quibus aut pullis columbarum, Lev. i 3-18 [A.V. 2-17]; Num. xv 2-15; xxviii 1 ad fin.; bestiae erant mundae, et quaelibet earum aliquod speciale caeleste significabat; et quia haec significabant in Ecclesia Antiqua, et in sequentibus repraesentabant, constat quod nihil aliud essent holocausta et sacrificia quam repraesentativa cultus interni; et quod cum separata essent a cultu interno, idololatrica fuissent; hoc quisque, si modo sanae rationis sit, videre potest; nisi quid altare nisi lapideum quid? et quid holocaustum et sacrificium quam mactatio bestiae? Si Divinus cultus, repraesentabit caeleste quod scient et agnoscent et ex quo colent Illum Quem repraesentant. [2] Quod repraesentativa Domini fuerint, nemo ignorare potest nisi qui prorsus nihil de Domino intelligere vult; sunt interna, nempe charitas et fides inde, per quae spectandus et agnoscendus et credendus, Qui repraesentatur, quod clare constat apud Prophetas, ut apud Jeremiam, Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite super sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrificii; sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, vii 21-23;

audire, seu oboedire voci, est oboedire legi, quae omnis se refert ad unicum praeceptum, Ut ament Deum super omnia, et proximum ut seipsum; nam in his lex et prophetae, Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40]; vii 12:

apud Davidem, Jehovah, sacrificium et munus non voluisti, holocaustum et sacrificium peccati non petiisti;... facere voluntatem Tuam, Deus mi, desideravi; et lex Tua in medio viscerum meorum, Ps. xl 7, 9 [A.V. 6, 8]: [3] apud Samuelem, qui dixit ad Saulem, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis, ac in oboedire voci Jehovae? Ecce oboedire prae sacrificio bonum, auscultare prae adipe arietum, 1 Sam. xv 22:

quid oboedire voci, apud Micham, Num praeveniam Jehovam holocaustis, vitulis filiis anni? num complacebit Jehovae in millibus arietum, in myriadibus fluviorum olei?... Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium, et amorem {1} misericordiae, et humiliare se ambulando cum Deo (x)Tuo? vi 6-8; haec sunt quae significant holocausta et sacrificia ex bestiis et avibus mandis: apud Amos, Si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non acceptabo et pacificum pinguium vestrorum non aspiciam,... fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut flumen forte, v 22, 24;

'judicium' est verum, et 'justitia' est bonum, utrumque ex charitate, quae sunt holocausta et sacrificia interni hominis: apud Hosheam, Misericordiam volo et non sacrificium; et cognitionem Dei prae holocaustis, vi 6. Ex his cogitat qualia sunt sacrificia et holocausta ubi non charitas et fides: ex iisdem quoque constat quod 'bestiae mundae et aves mundae' repraesentaverint, quia significarunt, bona charitatis et fidei. @1 see note to n. 519.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church