9197. `Quia peregrini fuistis in terra Aegypti': quod significet quod a falsis et malis tutati sint cum infestati ab infernalibus, constat ex illis quae de afflictione et oppressiones filiorum Israelis in Aegypto, et de tutatione eorum et tandem {1} eductione inde, Exod. vii-xi, xiii, xiv, dicta sunt, ubi ostensum {2} quod afflictiones et oppressiones filiorum Israelis in Aegypto significaverint infestationes fidelium qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ab infernalibus ante Adventum Domini; et quod tutatio et eductio filiorum Israelis e terra Aegypti significaverint tutationem et liberationem eorum qui ab Ecclesia spirituali {3}, a Domino cum in mundo fuit, et cum (x)resurrexit; sed haec singula nunc iterum exponere nimis prolixum foret; videantur quae ad supradicta capita Exodi {4} ostensa sunt, imprimis quae n. 6854, (x)6914, 7035, 7091, 7474, 7828, 7932, 8018, 8054, 8099, 8159, 8321. @1 de$ @2 i est$ @3 illorum ibi$ @4 illa Ecclesia$ @5 in supracitatis Capitibus$