Arcana Coelestia (Elliott) n. 9195

Previous Number Next Number See English 

9195. Vers. 20-23. Et peregrinum non affliges, et non opprimes, quia peregrini fuistis in terra Aegypti. Ullam viduam et orphanum non affligetis. Si affligendo afflixeris illum, quod si [clamando] clamaverit ad Me, audiendo audiam clamorem ejus. Et exardescet ira Mea, et occidam vos gladio, et fient mulieres vestrae viduae, et filii vestri orphani. `Et peregrinum non affliges et non opprimes' significat quod qui in veris et bonis fidei instrui volunt non falsis doctrinae ac {1} malis vitae infestandi [sint]: `quia peregrini fuistis in terra Aegypti' significat quod a falsis et malis tutati sint cum infestati ab infernalibus: `ullam viduam' significat qui in bono absque vero sunt et usque desiderant verum: `et orphanum' (x)significat qui in vero sunt et nondum in bono, et usque desiderant bonum: `non affligetis' significat quod non defraudandi: `si affligendo afflixeris illum' significat si defraudantur {2}: `quod si clamando clamaverit ad Me' significat supplicationem ad Dominum de ope: `audiendo audiam clamorem illorum' significat quod opitulandi: `et exardescet ira Mea' significat statum illorum qui id faciunt: `et occidam vos gladio' significat quod se deprivent bono et vero per falsa: `et fient {3} mulieres vestrae viduae' significat quod bona apud illos peribunt: `et filii vestri orphani' significat quod simul tunc vera. @1 cp n. 9196$ @2 cp n. 9201$ @3 fierent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church