9184. `Dotando dotabit illam sibi in mulierem': quod significet tesseram consensus a sua parte ad conjunctionem legitimam, constat ex significatione `dotis' et `dotare' quod sit tessera consensus, de qua n. 4456, et ex significatione `in mulierem' quod sit ad conjunctionem legitimam, nam accipere aliquam in mulierem est legitime conjungi. Illegitima conjunctio in spirituali sensu est conjunctio veri cum affectione ex jucundo lucri aut ex jucundo honoris, in quali affectione sunt illi qui vera Ecclesiae propter (d)illa jucunda discunt; sed haec conjunctio non nocet illis qui postea a Domino regenerantur, quoniam apud hos remanent illae affectiones, sed subordinatae sub affectione veri propter bonum usus et vitae, atque serviunt; sunt namque ultimo loco, tametsi visae prius quod fuerint primo loco; cum enim regeneratur homo, invertitur ordo vitae (d)ejus; eo modo ex conjunctione illegitima fit (x)conjunctio legitima {1}. [2] Quod hoc fieri possit, est quia vera quae fidei sunt intrant per auditum, ita per externum hominem, et externus homo non sapit nisi illa quae mundi et (o)quae sui sunt, quae sunt jucunda ex lucris et ex honoribus; at cum internus homo (o)per regenerationem apertus est, tunc per illum influit a Domino bonum quod adoptat et sibi conjungit vera fidei {2} quae per externum intrarunt, et secundum conjunctionem invertitur ordo, hoc est, ponitur in ultimo loco quod fuerat in primo; attrahit tunc Dominus omnia quae sunt vitae apud hominem ad Se, ut spectent sursum; tunc quae Domini et caeli sunt, intuetur homo ut fines, (o)et Ipsum Dominum ut finem propter quem omnia {3}, et priora quae sunt jucunda lucri et honorum ut media ad illum finem; notum est quod media non vitam aliunde habeant quam ex fine, et absque fine nullam; ita jucunda lucri et honorum, cum facta sunt media, tunc vitam habent ex vita e caelo, hoc est, per caelum a Domino, nam finis propter quem est Dominus. Cum homo in tali ordine vitae est, tunc lucra et honores sunt ei benedictiones, at si in inverso ordine est, lucra et honores sunt ei maledictiones; quod omnia sint benedictiones cum homo in ordine caeli est, docet {4} Dominus apud (x)Matthaeum, Quaerite primo regnum caelorum et justitiam ejus, et omnia adjicientur vobis, vi 33. @1 et tunc quae prius spectarunt deorsum seu extra ad mundum, et ad se, tunc spectant sursum ad coelum et ad Dominum; inde tunc vita, ita ex conjunctione illegitima fit conjunctio legitima$ @2 conjungit sibi vera quae fidei$ @3 omnibus$ @4 i hoc$