9180. `Veniet in mercede sua': quod significet submissionem et servitium, constat ex significatione `venire in mercede' quod sit se submittere et servire. Cum hoc ita se habet: qui ex Verbo, aut ex doctrina Ecclesiae {1}, aut quoque ex aliis quibuscumque, immo qui a semet ipsis per conclusiones, discunt et hauriunt vera lucri causa, hoc est, ut lucrentur honores aut opes, aut quoque ut mereantur caelum, illi sunt qui in sensu interno intelliguntur per mercenarios qui venient in mercede sua, hoc est, qui se submittent et servient; lucra enim erunt ultimo loco homini Ecclesiae, non primo; cum ultimo loco sunt, tunc servi sunt, at si primo {2}, domini sunt; qui primo loco spectat lucra, is inversus homo est, et quoque repraesentatur ut inversus in altera vita, capite in inferno, at qui primo loco spectat charitatem et fidem, (o)ita Dominum et proximum, is erectus homo est et quoque sistitur erectus in altera vita, capite in caelo; inde patet quid intelligitur per bonum quod fit lucri causa, et quod id submittetur (c)et serviet, quae significantur per {3}`si mercenarius ille {4}, quod venturus in mercede sua.' @1 e Verbo$ @2 i loco$ @3 i quod$ @4 cum illo AIT$