Arcana Coelestia (Elliott) n. 918

Previous Number Next Number See English 

918. Quod 'exire ex arca' etiam statum libertatis involvat, constat ex illis quae mox supra ad vers. 16 de exire ex arca dictum. Qualis libertas hominis spiritualis sit, constare potest inde quod is per conscientiam regatur a Domino; qui per conscientiam regitur, seu qui secundum conscientiam agit, libere agit; nihil magis repugnat quam agere contra conscientiam; agere contra conscientiam ei est infernum, at agere secundum conscientiam ei est caelum; ex quo quisque videre potest quod hoc liberum sit. Dominus hominem spiritualem regit per conscientiam boni et veri, quae, ut dictum, formata est in parte ejus intellectuali, et sic separata a voluntariis hominis; et quia prorsus separata est a voluntariis hominis, constare potest manifeste quod nusquam homo ex se faciat aliquod bonum; et quia omne verum fidei ex bono fidei est, constat quod nusquam homo a se cogitet aliquod verum, sed quod a Domino solo sit; quod videantur a se fieri, est solam apparentia; et quia ita se res habet, homo vere spiritualis etiam hoc agnoscit et credit. Inde patet quod conscientia homini spirituali a Domino donata, sit quasi nova voluntas, et sic quod homo qui e novo creatus est, praeditus sit nova voluntate et inde novo intellectu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church