Arcana Coelestia (Elliott) n. 9158

Previous Number Next Number See English 

9158. `Super veste': quod significet veri sensualis, constat ex significatione `vestis' quod sit verum, de qua n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917; in genere est `vestis' verum exterius seu inferius quod tegit interiora seu superiora {1}, n. 297, 2576, 5248, 6918; hic itaque verum sensuale, nam hoc est {2} extremum seu infimum, n. 5081, 5125, 5767, 6564, 6614. Quod `vestes' sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita, spiritus enim et angeli apparent omnes vestibus induti secundum vera (o)fidei apud illos, n. 165, 5248, 5954. @1 in genere verum exterius quod tegit interiora, seu verum inferius quod tegit superiora$ @2 disquisitio IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church