Arcana Coelestia (Elliott) n. 9146

Previous Number Next Number See English 

9146. `Aut seges stans aut ager': quod significet verum et bonum {1} fidei in conceptione, constat ex significatione `segetis' quod sit verum fidei, de qua sequitur, et ex significatione `agri' quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua supra n. 9139. Quod `seges' sit verum fidei, est quia illa quae segetis sunt, ut triticum et hordeum, (c)ac inde panis, (x)significant bona Ecclesiae, (o)n. 3941, 7602; bona Ecclesiae sunt quae charitatis erga proximum et amoris in Dominum; haec bona sunt esse et {2} anima fidei, nam ex illis fides est fides, (c)et vivit; quod `seges stans' sit verum fidei in conceptione, est quia nondum collecta est in acervos nec illata in horrea; quapropter seges cum stat, aut {3} adhuc in nascentia est, est verum fidei in conceptione; [2] simile per `segetem stantem' significatur apud Hoscheam, Israel regem fecerunt, et non a Me; principes fecerunt,et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt idola: quia ventum serunt, procellam metent; seges stans non illi, germen non faciet farinam; si forte fecerit, alieni deglutient illam, viii 4, 7;

agitur ibi de veris et bonis fidei Ecclesiae dissipatis per vana et falsa; quod de illis agatur, patet a serie rerum, sed quid de illis dicitur, patet ex sensu interno; in hoc sensu enim per `regem' intelligitur verum fidei Ecclesiae in complexu, videatur n. 1672, 2015, (x)2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148, per `principes' vera primaria, n. 1482, 2089, 5044; inde patet quid intelligitur per quod `Israel regem fecerunt, et non a Me, principes fecerunt, et (o)non novi,' `Israel' enim est Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637; per `argentum' (o)ibi significatur verum boni, (c)ac in opposito sensu falsum mali, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932, per `aurum' bonum, ac in opposito sensu malum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, per `idola' cultus ex falsis et malis, n. 8941; inde patet quid significatur per `argentum suum et aurum suum fecerunt idola'; per `ventum quem serunt' significantur inania, per `procellam quam metent' turba {4} inde in Ecclesia, per `segetem stantem quae non illi' verum fidei in conceptione, per `germen quod non faciet farinam' sterilitas, per `alienos qui deglutient illam' significantur falsa quae consument. @1 See P. 438, note 4$ @2 seu$ @3 seu cum$ @4 turbae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church