Arcana Coelestia (Elliott) n. 9135

Previous Number Next Number See English 

9135. `Usque ad pecudem': quod significet si ex vero et bono interiore, constat ex significatione `pecudis' quod sit verum et bonum spirituale, ita verum et bonum interius, de qua n. 6016, 6045, 6049. In Verbo nunc dicuntur {1} greges, nunc pecudes, et in sensu interno per `greges' {2} significantur bona interiora et inde vera, at per `pecudes' significantur vera interiora et inde bona; sed differentia inter illa non sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum bino {3} statu hominis {4}, priore et posteriore, cum regeneratur; prior status {5} est cum ducitur per vera fidei ad bonum charitatis, posterior status est cum in bono charitatis est et inde in veris fidei; per priorem statum introducitur homo in Ecclesiam ut fiat Ecclesia, et cum factus est Ecclesia, tunc in posteriore statu est; bona {6} et vera {7} apud eum in posteriore statu significantur per `greges,' at vera et bona apud illum in priore statu significantur per `pecudes'; inde est quod hic vera primo loco dicantur, et bona {8} secundo; de bino illo statu apud hominem qui regeneratur, seu quod idem, qui fit Ecclesia, videatur n. (x)7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 8995, 9088, 9089. [2] Bona et vera dicuntur exteriora, quae in externo seu naturali homine sunt, et dicuntur interiora, quae in interno seu spirituali homine sunt; quod haec sint interiora et illa exteriora, est quia internus homo {9} sapit e caelo sed externus e mundo; (m)caelum enim est intra hominem et {10} mundus extra.(n) `A bove usque ad asinum, {11} usque ad pecudem' dicitur ut significetur omne bonum et verum exterius, et omne verum et bonum interius; procedit etiam bonum ad verum in externo homine, et a vero ad bonum in interno, secundum ordinem Divinum in caelo {12}. @1 nominantur$ @2 After significantur$ @3 duplici$ @4 After posteriore,$ @5 i hominis$ @6 i quae charitatis$ @7 i quae fidei$ @8 bonum IT$ @9 i, in quo sunt,$ @10 intra hominem est, at$ @11 i et$ @12 i sed hoc arcanum describere, nimis prolixum foret$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church