9099. (x) `Cum furatus fuerit vir bovem vel pecudem': quod significet qui aufert alicui ejus bonum exterius aut interius, constat ex significatione `furari' quod sit auferre alicui ejus bona spiritualia, de qua n. 5135, 8906, ex significatione `bovis' quod sit affectio boni in naturali, ita bonum exterius, de qua n. 2180, 2566, 2781, 2830, 5913, 8937, et ex significatione `pecudis' quod sit bonum interius; nam quae gregis sunt significant illa quae boni interioris sunt, et quae armenti {1} quae boni exterioris, n. 2566, 5913, 6048, 8937. @1 i illa$