Arcana Coelestia (Elliott) n. 9090

Previous Number Next Number See English 

9090. `Et cum plaga affecerit bos viri bovem socii [sui]': quod significet duo vera quorum affectiones diversae sunt, et unius laeserit alterius, constat ex significatione `plaga afficere' quod sit laesio veri, de qua supra n. 9057, ex significatione `bovis' quod sit affectio boni, et in opposito sensu affectio mali in naturali, de qua etiam supra n. 9065, et ex significatione `viri' quod sit verum, de qua n. 9034; inde per `virum' et `socium' significantur duo vera; quod affectiones diversae sint {1} quae significantur, est quia (o)sunt `boves,' per quos affectiones significantur, (o)qui se laedunt; nam quae diversa sunt se laedunt, non autem quae non diversa. [2] Qui non scit quomodo cum repraesentativis et correspondentiis se habet, mirari potest quod `bos' possit significare affectionem boni aut mali apud hominem, quia est bestia; sed sciat quod omnes bestiae significent talia quae alicujus affectionis aut inclinationis sunt; in spirituali mundo hoc notissimum est, apparent enim ibi frequenter bestiae varii generis, sicut boves, juvenci, vaccae, equi, muli, asini, oves, caprae, (o)haedi, agni, tum bestiae malae, ut {2} tigrides, pantherae, ursi, canes, (o)sues, serpentes, et quoque bestiae quae in tellure nullibi conspectae {3}, praeter etiam aves varii generis. [3] Quod talia ibi appareant, excedit fidem apud illos qui credunt nihil esse quod non oculis corporeis vident; sed iidem nec credunt quod aliqui spiritus aut angeli sint, minus quod appareant sibi ut homines, se mutuo videant, inter se loquantur, se tangant; causa est quia tam sensuales (c)ac corporei sunt ut credant modo corpora vivere; inde est quod, ut dictum, talia excedant fidem apud illos; sed non modo millies mihi visa sunt, verum etiam instructus sum (o)de animalibus visis unde sunt {4} et quid significant, ita quoque quod affectiones boni in naturali, cum in forma animali sistuntur videndae, appareant ut boves (o)mites, et affectiones mali ut boves immites, et (o)quod reliquae affectiones in aliorum animalium formis; inde est quod bestiae varii generis {5} significent apud hominem talia {6} quibus correspondent {7}; sed de his videantur quae prius ostensa sunt n. 142, 143, 246, 714-716, 719, 1823, 2179, 2180, 2781, 2805, 2807, 2830, 3218, 3519, 5198, 7523. @1 Before affectiones$ @2 sicut$ @3 i sunt$ @4 apparent$ @5 i in Verbo$ @6 Before apud$ @7 i et inde quoque in sacrificiis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church