Arcana Coelestia (Elliott) n. 909

Previous Number Next Number See English 

909. Quod 'avis' significet ejus intellectualia et 'bestia' ejus voluntaria, quae sunt interni hominis, et 'omne reptile repens super terra' significet similia correspondentia apud externum ejus hominem, constare potest a significatione 'avis' de qua prius n. 40 et 776, et 'bestiae' de qua n. 45, 46, 142, 143, 146; quod 'reptile repens super terra' significet correspondentia apud externum hominem, constat inde; 'reptile repens' enim hic se tam ad avem seu intellectualia quam ad bestiam seu voluntaria refert: antiquissimi sensualia et voluptates corporis vocabant 'reptilia repentia,' quia non aliter se habent ac reptilia repentia super terra; assimilabant etiam corpus hominis terrae aut humo, immo illud vocabant terram aut humum, ut hic, ubi per 'terram' nihil aliud significatur quam externus homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church