9087. `Dominus foveae rependet': quod significet quod is apud quem falsum emendabit, constat ex significatione `domini foveae' quod sit apud quem falsum, `fovea' enim est falsum, n. 9084, 9086, et ex significatione `rependere' quod sit emendare; quod `rependere' sit emendare, est quia `mulcta' significat {1} emendationem, n. 9045, et `argentum quod penderet' significat verum per quod emendatio, de quo sequitur. @1 mulctae significant$