9081. `Si servum cornu (x)ferierit bos vel ancillam': quod significet si affectio mali destruxerit verum aut bonum in naturali, constat ex significatione `servi' quod sit verum in naturali, de qua n. 3019, 3020, 5305, 7998, ex significatione `ancillae' quod sit affectio veri ibi, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994, et ex significatione `cornu ferire' quod sit destruere. `Cornu ferire' in Verbo dicitur de destructione falsi per potentiam veri, et in opposito sensu de destructione veri per potentiam falsi; et hoc ex causa {1} quia per `cornu' significatur potentia veri ex bono et falsi ex malo, n. 2832, ut apud Ezechielem, Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes infirmatas {2}, xxxiv 21;
ibi de illis qui omni vi et potentia destruunt vera et bona Ecclesiae per ratiocinia fallacia ex sensualibus; `latere et umero impellere' est omni vi et potentia, {3} n. 1085, 4931-4937; inde patet cur dicitur `cornu {4} ferire' apud Moschen, Primogenito bovis ejus, honos illi, et cornua monocerotis {5} cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae, Deut. xxxiii 17;
hoc in prophetico `Moschis' de Josepho, in quo per `Josephum' in sensu interno intelligitur Dominus quoad Divinum Spirituale, et in sensu repraesentativo (t)Ipsius regnum spirituale; `cornua monocerotis' sunt quae potentiae ex bono et vero fidei, `populos ferire' est falsa destruere per vera, `ad fines terrae' est ab undequaque {6} ubi Ecclesia: apud Davidem, Tu Ipse Rex meus, Deus, per Te hostes nostros cornu feriemus, Ps. xliv [5,] 6 [A.V. 4, 5];
`hostes cornu ferire' est quoque ibi (x)falsa per potentiam veri (c)et boni fidei destruere; quis non videre potest quod in illis locis non dictum fuisset cornu ferire, cum ab hominibus, nisi ex significatione {7} `cornu' (o)quod sit potentia? @1 inde$ @2 i, donec disperseritis eos$ @3 i quod humerus sit omnis potentia, videatur$ @4 cornibus$ @5 Heb [ ] (re'em) a wild ox of gigantic size. LXX [ ] (monoceros) = a one-horned creature$ @6 undique$ @7 propter significationem$