Arcana Coelestia (Elliott) n. 907

Previous Number Next Number See English 

907. Vers. 17. Omnis fera quae tecum de omni carne quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra, educ tecum; et diffundant se in terram, et fructificent se, et multiplicentur super terra. 'Omnis fera quae tecum de omni carne' significat omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae: 'avis' significat hic, ut prius, ejus intellectualia, 'bestia' ejus voluntaria, quae ambo sunt interni hominis: 'omne reptile repens super terra' significat similia correspondentia apud externum hominem: 'educ tecum' significat statum eorum libertatis: 'et diffundant se in terra' significat operationem interni hominis in externum: 'fructificent se' significat incrementa boni: 'et multiplicentur' incrementa veri: 'super terra' significat apud externum hominem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church