Arcana Coelestia (Elliott) n. 9058

Previous Number Next Number See English 

9058. `Et cum percusserit vir oculum servi sui': quod significet si internus homo laeserit verum fidei in externo [seu naturali], constat (c)ex significatione `percutere' quod sit laedere, ut prius; ex significatione `viri,' hic viri ex filiis Israelis, quod sit qui ab Ecclesia, et inde in vero spirituali, quod est verum fidei, de qua supra n. 9034, ita internus homo, nam {1} verum fidei est in interno homine, et facit vitam ejus quae vita spiritualis vocatur; dicitur internus homo propter relationem ad externum, qui significatur per `servum'; ex significatione `oculi' quod sit intellectuale interius, et inde verum fidei, de qua n. 9051; et ex significatione `servi' quod sit verum scientificum quod in externo homine, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, 8993, 8994, ita quoque externus seu naturalis homo, n. 5305, 7998, 8974. In sensu litterae dicitur `vir' et `servus,' ac sic intelliguntur duo, sed in sensu interno, in quo `vir' est internus homo et `servus' externus, in uno sunt; causa est quia in sensu interno non attenditur ad personas sed ad res, n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007. @1 i bonum et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church