Arcana Coelestia (Elliott) n. 9056

Previous Number Next Number See English 

9056. `Vulnus pro vulnere': quod significet si aliquid affectionis quae amoris exterius in voluntario, constat ex significatione `vulneris' quod sit laesio affectionis quae amoris et quia est amoris est voluntarii, nam amor est (x)voluntatis; quod exterioris voluntatis sit, est quia per {1}`ustionem' significatur laesio {2}affectionis quae interius in voluntario, de quo nunc supra n. 9055. Distinguitur in Verbo inter vulnus et plagam; `vulnus' praedicatur de laesione boni {3}et `plaga' de laesione veri, ut apud Esaiam, A vola pedis usque ad caput non in eo integritas; vulnus et cicatrix et plaga recens non expressa et non obligata, et non emollita oleo, i 6;

{4}ibi `vulnus' praedicatur de destructo bono et `plaga' de destructo vero. @1 adustionem$ @2 amoris$ @3 at$ @4 ubi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church