Arcana Coelestia (Elliott) n. 9052

Previous Number Next Number See English 

9052. `Dentem pro dente': quod significet si aliquid in intellectuali exteriore, constat ex significatione `dentis' quod sit intellectuale exterius, et inde verum naturale, nam hoc illius intellectus vitam facit; quod `dentes' id significent, est quia cibum qui erit nutricioni corpori, sicut mola comminuunt et sic praeparant, hic {1} cibum qui erit nutricioni animae; {2}cibus qui nutrit animam est intelligentia et sapientia; ille primum recipitur, commolitur, et praeparatur per cognitiones veri et boni in naturali; quod intelligentia et sapientia sit quae vocatur cibus spiritualis (c)et caelestis, videatur n. 56-58, 680, 1480, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003; inde patet unde est quod `dentes' significent intellectum exteriorem; quid intellectus exterior, constare potest ex illis quae mox supra n. 9051 de intellectu interiore ostensa sunt. Quod `dentes' significent verum naturale, quod est intellectus 2 exterioris, ac in opposito sensu falsum destruens id verum, constat (c)ex his locis in Verbo: quod verum naturale, apud Moschen, Ruber oculis prae vino, et albus dentes prae lacte, Gen. xlix 12;

hic quoque et oculi et dentes simul dicuntur; agitur ibi de Jehudah, per quem intelligitur Dominus quoad Divinum Caeleste, n. 6363; `oculi' significant {3} Divinum Intellectuale Domini, n. 6379, et `dentes' Divinum Naturale Ipsius, n. 6380, ita quoque Divinum Verum in 3 Naturali: apud {4}Amos, Ego dedi vobis vacuitatem dentium in omnibus civitatibus vestris, et defectum panis in omnibus locis vestris, iv 6;

`vacuitas dentium' pro penuria veri, `defectus panis' pro penuria boni; {5}ex his patet quid stridor dentium {6} qui illis in inferno, Matth. viii 12, xiii 42, 50, (x)xxii 13, xxv 30; Luc. xiii 28, quod {7}sit collisio falsorum cum veris fidei n. 4424 fin.; {8}dentes enim, ut dictum est, in opposito sensu significant falsum destruens verum, ut apud Davidem, Surge, Jehovah, serva me, Deus mi, quia (x)percuties omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes, Ps. iii 8 [A. V. 7];

`dentes impiorum confringere' pro falsa per quae destruunt vera: apud eundem, Anima mea in medio leonum cubo, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus, Ps. (x)lvii 5 [A.V. 4];

`dentes leonum' pro falsis destruentibus vera; `leones' sunt falsa ex 4 malo in sua potentia, n. 6367, 6369: apud eundem, Deus, destrue dentes eorum in ore eorum, molares leonum juvenum {9}everte, Ps. (x)lviii 7 [A. V. 6]:

et apud Joelem, Gens ascendit super terram meam, robusta et non numerus, dentes ejus dentes leonis, et molares leonis immanis illi, (x)redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam, i 6, 7;

{10}'dentes et molares' pro falsis destruentibus vera Ecclesiae; `vitis' Ecclesia spiritualis, n. 1069, 5113, 6376, et `ficus' bonum ejus naturale, n. 217, 4231, 5113; quod dentes id sint, patet etiam ex eo quod tribuantur genti quae vastabit: apud Johannem, Figurae locustarum similes equis paratis ad bellum, habebant capillos sicut capillos mulierum, {11}et dentes {12}earum quasi leonum (x)erant, Apoc. ix 7, 8;

`locustae' sunt {13}qui in falsis externis, n. 7643, {14}inde patet quod etiam dentes sint falsa destruentia vera. @1 i autem$ @2 cibus qui nutrit animam est scientia veri et boni, quae est (m)intellectui exteriori, quae ex vero naturali facit, inde fit intelligentia et sapientia, quae est intellectui interiori, qui est ex vero spirituali,(n) ille inde$ @3 i ibi$ @4 This reference, and its exposition as far as 4424 fin., were written at the end of n. 9052 with directions for insertion here.$ @5 inde$ @6 i sit$ @7 nempe$ @8 quod dentes in opposito sensu significent falsum quod destruit verum,$ @9 averte IT$ @10 etiam hic dentes leonis ac molares ejus$ @11 at$ @12 eorum$ @13 falsa in$ @14 inde etiam patet dentes sunt altered to inde dentes sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church