Arcana Coelestia (Elliott) n. 9042

Previous Number Next Number See English 

9042. `Et plaga affecerint mulierem gravidam': quod significet laesionem boni quod ex vero, constat ex significatione `plaga afficere' quod sit laesio, et ex significatione `mulieris gravidae' quod sit formatio boni ex vero; quod id per `mulierem gravidam' significetur, est quia regeneratio hominis, quae est generatio vitae spiritualis apud illum, in sensu interno Verbi intelligitur per generationem vitae ejus naturalis quae a parentibus; nam cum homo e novo nascitur, tunc primum concipitur, dein gestatur quasi in utero, et demum nascitur; et quia regeneratio seu generatio vitae spiritualis est conjunctio veri et boni, hoc est, fidei et charitatis, idcirco per `gestare utero significatur initiatio veri in bonum; inde patet (x)quid significatur per `mulierem gravidam,' quod nempe status formationis boni ex veris; quod uterus sit ubi verum et bonum jacet conceptum, videatur n. 4918, 6433, quod esse in utero et exire ex utero sit regenerari, n. 4904, 8043, et quod generationes ac nativitates sint fidei et charitatis, n. 613, 1145, 1255, 2020, 2584, 6239. Status formationis boni ex veris per `gravidam' etiam significatur 2 apud Jeremiam, Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos a lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, gravida et pariens simul, xxxi 8;

agitur ibi in sensu interno de Ecclesia nova a Domino, in quo sensu per `adducere eos e terra septentrionis' est ex obscuro fidei, n. 3708, per `latera terrae e quibus congregabuntur' ubi verum et bonum Ecclesiae incohant, terra' enim est Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4535, 4447, 5577, 8011, 8732, 'latera ejus' sunt ubi primum ac ultimum ejus; per `caecum' significantur qui in ignorantia veri, et tamen recipiunt verum cum instructi, n. 2383, 6990, per `claudum' qui in bono sed non genuino propter ignorantiam veri, n. 4302, per `gravidam' {1}illi apud quos bonum formatur per vera', et per (x)`parientem' qui in vita fidei actu est, n. 3905, 3915, 3919; quod talia ibi {2}significentur, constare potest etiam ex eo quod alioquin superfluum (c)et inane fuisset dicere, {3} `caecus et claudus,' `gravida et pariens' simul. @1 qui in formatione boni per vera sunt$ @2 significantur IT$ @3 i cum de congregatione populorum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church