Arcana Coelestia (Elliott) n. 9028

Previous Number Next Number See English 

9028. `Si surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo': quod significet vires vitae in illo, constat ex significatione `surgere' quod involvat aliquid elevationis, hic veri spiritualis ad concordantiam cum vero scientifico {1}, ex significatione `ambulare' quod sit {2}vivere, de qua n. 519, 1794, 8417, 8420, et ex significatione `scipionis' quod sint vires; `baculus' enim significat potentiam quae veri {3}, ita vires n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, `scipio' similiter, sed applicate ad non bene valentes; in quo sensu etiam dicitur apud Davidem, Praevenerunt me in die perniciei meae, sed fuit Jehovah in scipionem mihi, et eduxit me in latitudinem, Ps. xviii 19, 20;

`dies perniciei' pro statu invalido quoad fidem veri, `Jehovah in scipionem' pro potentia tunc, `educere in latitudinem' pro in vera quae fidei; quod hoc sit `educere in latitudinem,' videatur n. 4482: etiam apud Esaiam, Dominus Jehovah Zebaoth removens ex Hierosolyma et Jehuda baculum et scipionem, omnem baculum panis et omnem baculum aquae, iii I;

`removere baculum et scipionem' pro potentiam {4}et vires vitae ex vero et bono, `baculum panis' pro potentiam {5}ex bono, {6} `baculum aquae' pro potentiam {7}ex vero. Scipio in lingua originali dicitur ab inniti et fulciri, quod in spirituali mundo fit per verum et bonum. @1 i, quod non apparet concordare n. 9022, 9025$ @2 vita$ @3 i in naturali$ @4 veri et boni altered to animae ex vero et bono$ @5 boni$ @6 i et$ @7 veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church