Arcana Coelestia (Elliott) n. 9026

Previous Number Next Number See English 

9026. `Et non moritur': quod significet et non exstinguitur, constat ex significatione `mori' quod sit {1}desinere esse talis, de qua n. 494, 6587, 6593, proinde exstingui, hic non exstingui. Quia in sensu interno hic agitur de concordantia verorum fidei cum illis quae sunt sensus {2}litteralis Verbi, et quia ea quae sunt sensus {2}litteralis Verbi non possunt exstingui, quoniam sunt vera in ultimo ordinis, idcirco non agitur hic de percussione viri ex qua moritur, sed solum de percussione viri ex qua non moritur, nam quae sensus {2}litteralis Verbi sunt, quidem infirmari possunt at non extingui; et quoque postquam infirmata sunt, possunt separari ac dein per explicationem restitui; quae significantur per illa quae de viro percusso a socio, ac surgente et ambulante super scipione suo, statuta sunt. Qui Verbi interiora rimatur potest videre quod propter arcanam 2 causam quae non sub intellectum nisi illustratum {3}a luce caeli cadit, a Domino statutum sit quod percutiens insons esset, si percussus surrexerit e lecto et ambulaverit foris super scipione suo; et magis quod a Domino statutum sit quod qui percutit servum suum, et is non moritur intra diem aut biduum, non vindicaretur, quia est argentum ejus, cum tamen {4}sit privatio vitae hominis, est enim homo tametsi servus; sed arcana causa cur ita a Domino statutum {5}sit, non patet nisi quam per sensum internum in quo agitur de veris Ecclesiae ex Verbo, cum quibus similiter se habet, {6}cum per virum litigantem et percutientem socium, et quoque {7}per virum percutientem servum suum {8}et ancillam suam, intelliguntur talia quae in sensu spirituali correspondent, quae nunc explicantur; apud gentem {9} Israeliticam fuit instituta Ecclesia repraesentativa, hoc est, Ecclesia in qua interna quae sunt caeli et Ecclesiae, repraesentarentur per externa; idcirco talia statuta et mandata quoque sunt quae pro legibus non valent postquam a Domino interna Ecclesiae aperta et revelata sunt, nam tunc homo vitam internam, quae est vita fidei et charitatis, victurus est, et {10}illam externam in qua interna faciunt vitam. @1 cessare esse$ @2 literae$ @3 e coelo$ @4 est effusio sanguinis aut$ @5 est$ @6 quum per virum litigantem et percutientem altered to cum viro litigante et percutiente$ @7 per virum percutientem altered to viro percutiente$ @8 vel$ @9 i enim$ @10 in externis, in quibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church