Arcana Coelestia (Elliott) n. 9024

Previous Number Next Number See English 

9024. `Et cum litigaverint viri': quod significet contentionem apud se de veris, constat ex significatione `litigare' quod sit contendere, de qua sequitur, et ex significatione `virorum' quod sint intelligentes et qui in veris, ac in sensu abstracto intellectualia et vera, de qua n. 3134, 9007; inde {1}'litigatio virorum' significat contentionem de veris inter illos qui ab Ecclesia, et in sensu abstracto de illis apud se {2}, nam `litigare' in sensu spirituali est contendere de talibus quae Ecclesiae sunt, proinde quae fidei; in Verbo non aliud per `litigare' intelligitur, nam Verbum est spirituale et agit de spiritualibus, hoc est, de illis quae sunt Domini, Ipsius regni in caelo et regni in terra, hoc est, Ecclesiae; {3} quod `litigare' in Verbo significet contentionem de veris, et {4}in genere pro veris contra falsa, {5}ut et defensionem, et liberationem a falsis {6}a sequentibus his locis {7}patet: apud Jeremiam, 2 Venit tumultus usque ad finem terrae, {8}quoniam lis Jehovae contra gentes; judicium intrabit cum omni carne, impios tradet gladio; ecce malum (x)exibit de gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae, xxv 31, 32;

describitur sic prophetice status Ecclesiae perversus; `tumultus' est contentio pro falsis contra vera et pro malis contra bona, `terra' est Ecclesia, `lis Jehovae contra gentes' est contentio Domini pro veris contra falsa, et pro bonis contra mala, ita quoque defensio {9}, `gentes' sunt falsa et mala, `gladius' est falsum pugnans et vincens, `procella magna' est falsum dominans, `latera terrae' sunt ubi falsa ex malo erumpunt: apud eundem, 3 Jehovah litigabit litem eorum, ut quietem det terrae, 1 34;

`litigare litem' pro defendere vera contra falsa et liberare, `terra' pro Ecclesia, cui `quies' cum {10}est in bono et inde in veris: apud eundem, Litigasti, Domine, lites animae meae, liberasti vitam meam, Threni iii 58;

`litigare lites animae' pro defendere et liberare a falsis: apud Davidem, Litiga litem meam, et redime me; juxta verbum Tuum vivifica me, Ps. cxix 154;

`litigare litem' etiam pro liberare a falsis: apud Micham, Litiga cum montibus, et audiant colles vocem tuam, vi 1;

`litigare cum montibus' pro contendere et defendere contra elatos, {11}ut et contra mala amoris sui; `colles qui audient vocem' sunt humiles et qui in charitate: apud Esaiam, Non in aeternum litigabo, et non in perpetuum succensebo, lvii 16;

`litigare' pro contendere contra falsa: apud Hoscheam, Est lis Jehovae cum Jehuda, xii 3 [A.V. 2];

similiter; praeter etiam alibi. @1 cum litagaverint viri$ @2 quae fidei$ @3 i inde est$ @4 imprimis$ @5 tum$ @6 ut ex$ @7 constare potest$ @8 quia$ @9 i et liberatio$ @10 After veris$ @11 et sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church