9019. `Et inventus fuerit in manu illius': quod significet usque agnitionem ejus, nempe veri fidei, constat ex significatione `inventus esse in manu' cum dicitur de vero fidei, quod sit agnitio, nam cum illud agnoscitur aliqua fide, invenitur apud illum; `in manu ejus' est apud illum.