Arcana Coelestia (Elliott) n. 9012

Previous Number Next Number See English 

9012. `{1}Et cum ex proposito egerit vir contra socium suum': quod significet cogitationem praeviam ex voluntate prava, constat ex significatione `ex proposito agere' quod sit ex cogitatione praevia, nam qui sibi proponit malum, is praevia cogitatione facit illud, et quia est malum, et id facit, est ex voluntate, nam malum facere originitus inde est; falsum autem quo {2}malum affirmatur, defenditur, et sic promovetur, est cogitationis, ita ex intellectuali pravo seu inverso. Quod homo reus sit cum malum ex utroque, nempe ex intellectuali et ex voluntario facit, videatur supra n. 9009. @1 Sed AIT$ @2 After promovetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church