Arcana Coelestia (Elliott) n. 9008

Previous Number Next Number See English 

9008. `Moriendo morietur': quod significet damnationem, constat ex significatione `moriendo mori' quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 7494; quod `mors' sit damnatio, est quia apud illos qui {1}damnati sunt, vera fidei et bona amoris exstincta sunt, illa enim sunt quae ipsissimam vitam hominis constituunt, nam sunt ex Domino, a Quo unice vita; cum (c)illa exstincta sunt, loco (c)illorum succedunt falsa et mala quae quia opposita sunt veris et bonis quae sunt vitae, ideo sunt mortis, sed mortis spiritualis, quae est damnatio, infernum, infelicitas aeterna; quod usque illi qui in malis et falsis {2}seu qui in inferno sunt vivant, est quia {3}homines nati sunt et inde in facultate recipiendi vitam a Domino, et quoque tantum vitae a Domino recipiunt ut possint cogitare, ratiocinari, et loqui, et per id sistere malum apud se ut appareat sicut bonum, ac falsum sicut verum, et sic agere simulacra vitae. @1 damnantur$ @2 sunt seu A, seu qui falsis I$ @3 inest facultas recipiendi a Domino vitam, quoniam nati sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church