Arcana Coelestia (Elliott) n. 8993

Previous Number Next Number See English 

8993. `Et cum vendiderit vir filiam suam ad ancillam': quod significet affectionem veri ex jucundo naturali, constat ex significatione `filiae viri' quod sit (t)affectio veri, {1}per `filiam' enim significatur affectio, de qua n. 2362, 3963, per `virum' autem verum, n. 3134, ut quoque per Israelitam, qui hic per `virum' intelligitur, n. (x)5414, 5879, 5951, (x)7957, 8234; et ex significatione `ancillae' quod sit affectio externa seu naturalis, de qua n. 2567, 3835, 3849; inde per `filiam viri {2}venditam in ancillam' significatur affectio veri ex jucundo affectionis {3}naturali. 2 Per jucundum naturale intelligitur jucundum profluens ex amore sui et amore mundi; qui in affectione veri inde sunt, sunt qui doctrinalia Ecclesiae, quae vera fidei vocantur, discunt vel propter lucrum vel propter honores, et non propter vitam; tales affectiones veri, (x)quia profluunt non ex bono spirituali sed ex jucundo naturali, repraesentantur {4}per filiam viri Israelitici venditam in ancillam seu servam , nam omne id quod trahit originem ex amore sui aut amore mundi, non (t)liberum est sed {5}servum; quid liberum et quid servum, videatur n. 892, 905, 1947, 2870-2893, 6205. Quomodo se habet cum affectionibus veri {6}ex illis amoribus oriundis, in sensu interno describitur in {7}nunc sequentibus. 3 Tenendum quod affectio veri genuina sit velle et desiderare scire ipsissima vera fidei propter usum bonum ut finem, et propter vitam, at affectio veri non genuina est velle et desiderare {8} vera propter semet, ita {9}ad captandos honores (e)ac {9} ad aucupanda lucra; qui {10}in affectione veri ex (x)hac origine sunt{11} non curant num vera genuina sint quae sciunt, modo sint talia quae pro veris possunt venditari, quapropter illi haerent solum in confirmandis doctrinalibus Ecclesiae suae in qua nati sunt, sive haec vera sint sive non vera; sunt quoque in tenebris quoad ipsa vera, fines enim mundani qui sunt lucra, et fines corporei qui sunt honores, prorsus occaecant; at qui in affectione 4 veri genuina sunt, hoc est, qui desiderant scire vera propter usum bonum et propter vitam, illi quoque manent in doctrinalibus Ecclesiae{12} usque dum perveniunt ad aetatem cum ex se cogitare incipiunt, tunc scrutantur scripturas, et supplicant ad Dominum de illustratione, et cum illustrantur, gaudent ex corde; sciunt enim quod si nati fuissent ubi alia Ecclesiae doctrina, immo ubi maxima haeresis, quid absque scrutatione scripturae ex affectione veri genuina, mansissent in ea; pro exemplo, si nati {13}fuerint Judaei, vel si Sociniani {14}. Inde patet quinam et quales sunt qui in affectione veri genuina sunt, et qui et quales qui in affectione veri non genuina; illi qui in affectione veri genuina sunt, in sensu repraesentativo sunt filiae virorum ex Israelitis, at qui in affectione veri non genuina sunt, in sensu repraesentativo sunt ancillae ex filiabus Israelis; de his nunc agitur. @1 per virum enim significatur verum, n. 3134; (m)ut quoque per Israelitam, qui hic per virum intelligitur, n. 5414, 5879, 5951, 7956, 8234,(n) et per filiam affectio inde, n. 2362, 3963$ @2 factam$ @3 naturalis IT$ @4 per filias viri Israelitici venditas in ancillas$ @5 i est$ @6 inde$ @7 his quae nunc sequuntur$ @8 i scire$ @9 propter$ @10 in hac affectione sunt$ @11 i hi$ @12 suae, sed usque$ @13 sint$ @14 i et sic porro$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church