Arcana Coelestia (Elliott) n. 8984

Previous Number Next Number See English 

8984. `Et ille exibit in corpore suo': quod significet statum post pugnam, qui est solum confirmati et implantati veri, constat ex significatione `exire,' nempe e servitio, quod sit status post pugnam, de qua supra n. 8980, et ex significatione `in corpore suo' quod sit cum vero absque {1}bono', de qua etiam supra n. 8977, 8978; quod sit status veri confirmati et implantati, est quia per `exire in septimo anno' id significatur, n. 8976, hic quia bonum spirituale, quod repraesentatur per `mulierem,' inserviverat ad confirmandum illud et quoque ad implantandum novum, n. 8981. @1 jucundo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church