Arcana Coelestia (Elliott) n. 8976

Previous Number Next Number See English 

8976. `Et in septimo exibit ad liberum gratis': quod significet statum confirmati veri absque ejus opera, constat ex significatione `anni septimi' quod sit status conjunctionis boni et veri, per annum enim septimum simile significatur quod per diem septimum seu sabbatum; quod per hoc significetur conjunctio boni et veri, seu conjugium caeleste, ita status pacis qui succedit post statum servitutis, videatur n. 8494, 8495, 8510, 8888, 8890, 8893; hic autem, quia agitur de illis qui in vero et non correspondente bono vitae sunt, per `septimum annum' significatur status confirmati veri; causa est quia apud hos non est conjunctio veri et boni sicut apud illos qui in bono charitatis sunt, et in sensu {1}repraesentativo per `filios Israelis' intelliguntur, sed pro illa est confirmatio veri; et ex significatione `gratis' quod sit absque illorum opera, nam verum fidei apud illos, cum in labore et aliqua pugna sunt, confirmatur a Domino absque ulla eorum opera; simile per `gratis' significatur apud Johannem, Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis, Apoc. xxi 6:

apud eundem, Qui audit, dicito, Veni, et qui sitit, venito, et qui vult, sumito aquam vitae gratis, Apoc. xxii 17:

et apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; ite, inquam, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, lv I;

`aquae' pro veris ex Verbo, `vinum' pro vero boni inde, et `lac' pro bono veri. @1 interno$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church