Arcana Coelestia (Elliott) n. 8971

Previous Number Next Number See English 

8971. SENSUS INTERNUS

Quod Verbum sit sanctum, immo sanctissimum, cuivis intra Ecclesiam notum est; hoc non modo agnoscunt sed etiam appercipiunt illi qui in veris fidei sunt et in vita secundum illi, nam hi tenentur {1} continue in idea sancti cum legunt Verbum; at qui non in veris fidei sunt {2}et in vita secundum illa, non agnoscunt, minus appercipiunt, aliquid sancti in Verbo; hi cum legunt illud, non vident aliquid sublimius in illo quam in alio quodam scripto; et qui negant corde suo Verbi sanctitatem, etiam secum dicunt, cum legunt illud, quod scripta hominum elegantiora sint, quia elegantiore stilo quoad sensum litteralem concinnata; hoc per vivam experientiam testatum mihi factum est ab illis in altera vita qui corde suo negaverunt Verbum inspiratum a Divino esse; at cum illis dictum est quod Verbum sanctum et Divinum {3}esset quoad omnem ibi iotam, ac quoad omnium minimum ibi apicem, tunc steterunt et mirati sunt unde id; et cum illis ulterius dictum {4}, et quoque ad virum ostensum, quod omnia quae in Verbo sunt in se sensum spiritualem qui non apparet in littera, contineant, et quod ille sensus Verbi sit angelis in caelo quando ab homine legitur Verbum, tunc agnoverunt, quia ostensum; sed dixerunt quod hoc non in mundo sciverint, et quia non sciverunt, quod absque culpa sint; sed cum iidem explorati sunt, animadversum est {5}quod illi vixerint ad omnem lubitum absque ullis frenis a conscientia, et quod ideo corde suo negaverint Divinum, caelum et infernum, vitam post mortem, et reliqua fidei, et quod hoc fuerit causa quod sanctitatem Verbi non agnoverint; et ulterius testatum est quod omnes illi qui in veris fidei fuerunt, et in vita secundum illa, Verbum pro sancto habuerint, et quoque {6}apud se id perceperint cum legerunt; inde evicti sunt quod causa non fuerit in Verbo sed in ipsis; illis enim qui in vita boni sunt, interiora aperta sunt in caelum, unde influit sanctum Verbi ab angelis, at qui in vita mali sunt, interiora clausa sunt versus caelum sed aperta in infernum, unde influit contrarium. 2 Sint pro exemplo judicia seu leges in hoc capite de servis, de ancillis, de bobus: qui sanctitatem Verbi negant quia in vita mali sunt, illi dicturi sunt quod in illis judiciis seu legibus non aliquid Divinum videant; sicut, quod servus qui non vult exire liber adduceretur ad januam {7}seu postem, et dominus ejus perforaret (t)aurem ejus subula, et sic serviret in {8}aeternum: tum, si servus percussus vixerit diem vel biduum, dominus percussus {9}non puniretur quia argentum ejus ille: ut et quod servus liber esset pro oculo et pro dente: quod bos cornupeta lapidaretur; {10}praeter reliqua quae ibi Qui Verbi sanctitatem negant corde suo, illi haec vident sicut non digna Verbo, minus digna quod ab Ipso Jehovah in monte Sinai dictarentur; similiter reliqua in Verbo tam historico quam prophetico sed causa cur (c)illa ita videant, est quia illis caelum est clausum propter vitam {11}mali, inde eis perceptio contraria; aliter prorsus eis qui in vita boni sunt. 3 Unde sanctitas Verbi quae influit e caelo, constat ex omnibus illis quae de sensu interno Verbi hactenus dicta et ostensa sunt, quot nempe soli Verbo sit sensus internus, et quod ille sensus agat de talibus quae sunt caeli, quae sunt vitae aeternae, et quod intime de Solo (x)Domino, ita de rebus sanctis, immo de ipsis Divinis quae sanctissima; et quod ille sensus sit angelis qui apud hominem cum legitur Verbum, consequenter quod inde influxus sancti, et perceptio ejus apud illos qui in vita fidei et charitatis sunt. Quod attinet judicia seu leges de servis, ancillis, bobus, in hoc capite, illa in sensu intimo continent talia quae sunt ordinis Divini de illis qui in vero fidei sunt, tum de illis qui laedunt aut destruunt ea quae fidei et charitati sunt, et ea quae amoris in Dominum, ac in sensu intimo quae Ipsum Dominum; inde cuivis constare potest quam sancta in se sunt, utcumque non ita in littera apparent. @1 i a Domino$ @2 vel$ @3 sit$ @4 i est$ @5 quod omnes illi corde suo negaverint Divinum, coelum et infernum, vitam post mortem, et vixerint ad omnem lubitum, absque conscientia.$ @6 id aliquoties apud se$ @7 vel $ @8 perpetuum $ @9 Before dominus$ @10 et$ @11 i ut supra dictum est,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church