Arcana Coelestia (Elliott) n. 8967

Previous Number Next Number See English 

8967. Quia per tentationes confirmantur vera fidei et implantantur bona charitatis, et quoque domantur concupiscentiae mali, sequitur quod per tentationes dominium acquiratur spirituali seu interno homini {1}super naturalem seu externum, ita bono quod charitatis et fidei {1}super malum quod amoris sui et mundi. Quo facto, homini fit {2}illustratio, et perceptio quid verum et quid bonum, tum quid malum et falsum; et inde intelligentia et sapientia quae postea indies crescunt. @1 supra$ @2 illustratio et perceptio IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church