8948. Datum etiam est cum illis loqui, et inde cognoscere quales sunt respective ad alios; sunt probi et sunt modesti; et quia se parvos aestimant respective, ideo quoque in altera vita apparent parvi, nam ibi apparentia cujusvis est secundum animum ejus et secundum vitam.