8945. `Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum': quod significet non elevationem ad interiora quae caelestia, constat ex significatione `ascendere per gradus' quod sit elevare se ad superiora seu ad interiora; sive dicas interiora sive superiora, idem est, nam interiora apparent sicut superiora, n. 2148, 3084, 4210, 4599; et ex significatione `altaris' quod sit principale repraesentativum Domini, de qua n. 921, 2777, 2811; ita {1} `ascendere in gradibus super ad altare Meum' est se elevare ad Dominum, proinde ad interiora quae caelestia, nam Dominus praesentior est in interioribus; caelestia dicuntur quae in intimo caelo, spiritualia autem quae in medio; caelum enim distinctum est in bina regna, nempe in regnum caeleste et in regnum spirituale; qui in regno caelesti sunt in intimo seu tertio caelo sunt, ita proximi Domino; qui enim ibi sunt in amore in Dominum sunt, et in innocentia, proinde in sapientia prae omnibus reliquis; at qui in regno spirituali sunt in medio seu secundo caelo sunt, ita remotiores a Domino; qui ibi sunt in charitate erga proximum sunt, et per charitatem apud Dominum; de binis illis regnis et de illorum differentia, videatur n. 2048, 2088, 2227, 2507, 2669, 2708, 2715, 2718, 3235, 3246, 3374, 3887, 4448, 4585, 4938, 4939, 5113, 5922, 6367, 6435, 7877. 2 Paucis explicandum est quomodo se habet cum elevatione versus interiora, ita ad caelestia, quae significantur per `ascendere in gradibus super ad altare': non conceditur alicui in altera vita altius in caelum elevari quam ad gradum boni in quo est, nam si altius, tunc manifestantur spurca ejus, hoc est, mala amorum ejus et falsa inde; quo enim interius est, eo purius et sanctius est in caelo; qui in impuriore statu sunt, illi tenentur in sphaera inferiore ubi impura non percipiuntur nec apparent, sunt enim in bono crassiore et in vera obscuriore. 3 Quandoque evenit quod qui in caelum veniunt cupiant venire in caelum interius; credunt quod sic fruituri majore gaudio; ut cupido illa quae inhaeret auferatur, elevantur etiam in caelum interius; sed cum eo veniunt, tunc incipiunt angi ex malis amorum suorum, quae tunc ad perceptionem veniunt, et quoque fiunt deformes ex falsis quae ex malis apud illos; his perceptis ex interiore caelo se dejiciunt; et non prius ad statum tranquillum et pacificum quam cum in stationem suam priorem, redeunt; haec sunt quae significantur per quod `non (x)ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo.' 4 Similiter se habet cum illis qui infra caelum sunt; illi si antequam praeparati cupiunt ascendere in caelum, cum illuc elevantur, sentiunt cruciatum paene infernalem et apparent sibi sicut cadavera; laborat etiam ipsa vita apud illos, sicut vita apud illos qui in agone mortis sunt; quare se praecipites inde dejiciunt, et postea non amplius cupiunt ascendere supra statum vitae in qua sunt. 5 Sciendum est quod in altera vita nemini caelum a Domino negetur: et quod admitti queant quotcumque volunt; (caelum consistit ex societatibus angelorum, qui in bono amoris erga proximum et amoris in Dominum) in talium societates intromittuntur cum in caelum; sed cum sphaera vitae eorum, hoc est, cum vita amoris illorum, non concordat, tunc fit conflictus, inde angor illis et dejectio; ita instruuntur de vita caeli et de suaemet vitae statu respective, tum de eo quod caelum non sit alicui per quod recipiatur aut intromittatur prout communis opinio est in mundo, ut et quod homo per vitam in mundo talis fiet ut possit cum illis esse qui in caelo sunt; {2}sed videantur quae de his ab experientia prius dicta et ostensa sunt, n. 3938, 4225, 4226, 4299, 4674, 5057, 5058, 7186, 7519, 8794, 8797. Haec sunt quae significantur per hoc statutum quod `non in gradibus ascendent super ad altare, ne reveletur nuditas {3}sua super eo'; tum per simile Exod. xxviii 42, 43. `Ascendere in gradibus' dicitur ex causa quia elevatio ad interiora 6 apparet in mundo spirituum, ubi caelestia et spiritualia sistuntur in formis mundanarum similibus, sicut ascensus per gradus; hoc repraesentativum datum est saepius videre; inde quoque erat quod Jacobo in somno visi sint angeli ascendere ad Dominum per gradus scalae, Gen. xxviii 12; ideo quoque per `gradus' in Verbo significatur ascensus ad superiora, hoc est, interiora, ut apud Ezechielem xl 6, 22, 26, 31, 34; et apud Amos, Dominus Jehovih Zebaoth aedificat in caelis gradus suos, ix 6. @1 i per IT$ @2 Before qui I$ @3 tua IT$