Arcana Coelestia (Elliott) n. 8937

Previous Number Next Number See English 

8937. `Greges tuos et armenta tua': quod significet bona interna et externa, constat ex significatione `gregum' quod sint bona interna, et ex significatione `armentorum' quod sint bona externa, de quibus n. 2566, 5913; quod per `greges' significentur bona interna, est quia ad greges pertinent agni, oves, haedi, caprae, arietes, hirci, per quos significantur talia quae sunt innocentiae, amoris caelestis et spiritualis in interno homine; et quod per `armenta' significentur bona externa, erat quia ad armenta pertinent boves, juvenci, vituli, per quos significantur talia quae sunt' boni et veri in externo homine; quid `boves' significabant {1}, videatur n. 2180, 2566, 2781, quid `juvenci' et `vituli,' n. 1824, 2830, quid `agni,' n. 3519, (x)3994, 7840, quid `oves,' n. 4169, quid `haedi' et `caprae,' n. 3519, 4005, 4006, 4872, quid `arietes,' n. 2830, 4170, et quid `hirci,' n. 4169 fin., 4769. @1 significant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church