Arcana Coelestia (Elliott) n. 8935

Previous Number Next Number See English 

8935. `Altare humi facies Mihi': quod significet repraesentativum cultus in genere ex bono, constat ex significatione `altaris' quod sit principale repraesentativum Domini, et inde cultus Ipsius, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, 4541, et ex significatione `humi' quod sit bonum; quod `humus' sit bonum, est quia per `humum' significatur Ecclesia quae in bono, n. 566, inde est quod Adam dictus sit ab humo, Gen. ii 7, iii 19, nam per illum significabatur homo Ecclesiae caelestis seu Ecclesia quae in bono, n. 478, 479. Sunt duo ex quibus fit cultus Domini, bonum et verum; cultus ex bono repraesentabatur per `altare ex humo,' at cultus ex vero repraesentabatur per `altare ex lapidibus'; de utroque altari hic agitur; haec duo ex quibus fit cultus vocantur fides et charitas; cultus ex vero se refert ad fidem, et cultus ex bono ad charitatem. [2] Cum cultu ex fide et ex charitate, seu ex vero et ex bono, ita se habet: homo antequam regeneratus est, in cultu est ex vero, at cum regeneratus est, in cultu est ex bono, nam antequam homo regeneratus est, ducitur ille per verum {1} ad bonum, hoc est, per fidem ad charitatem sed cum regeneratus est, in bono est et inde in vero, hoc (o)est, in charitate est et inde in fide, n. 8516, 8539, (x)8643, 8648, 8658; hi bini cultus sunt qui repraesentantur per altaria ex humo et ex lapide. Quod altare sit principale repraesentativum cultus Domini, est quia super illo fiebant holocausta et sacrificia; et haec erant in quibus principaliter consistebat cultus Divinus gentis Hebraeae, et inde gentis Israeliticae (c)ac Judaicae, n. 923, 1343, 2180, 2805, 2807, (x)2830, 3519, 6905. @1 per verum ducitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church