Arcana Coelestia (Elliott) n. 8932

Previous Number Next Number See English 

8932. `Non facietis cum Me deos argenti et deos auri': quod significet ut abstineant prorsus a talibus quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed in interna sunt falsa et mala, constat ex significatione `facere deos' quod sit colere, nam qui facit sibi deos, est propter cultum, ex significatione `argenti' quod sit verum, et inde in opposito sensu falsum, et ex significatione `auri' quod sit bonum, et inde {1} in opposito sensu malum, de quibus n. 113, 1551, 1552, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999; quod sint quae apparent vera et bona in forma externa, at {2} in interna sunt falsa et mala, est quia dicitur `facere illos cum Me,' hoc est, cum Jehovah Deo, nam ipsum Divinum Verum et Bonum est in internis, et est quoque in externis, sed in his est Divinum Verum et Bonum in typis repraesentativis, nam externa typo referunt et {3} repraesentant interna; externa sunt falsa et mala cum ab internis separata pro sanctis habentur seu coluntur, et tamen (o)usque apparent sicut vera et bona, quia repraesentant illa {4}; haec significantur per `facere cum Jehovah Deo deos argenti et deos auri.' [2] Sequitur hoc praeceptum immediate post decem praecepta ex causa quia populus Israeliticus et Judaicus talis erat ut externa separata ab internis sancta haberet et (o)prorsus ut Divina coleret, n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, 6832, 8814, 8819. Ut ulterius sciatur quaenam et qualia sunt illa quae in forma externa apparent ut vera et bona, sed [in] interna sunt falsa et mala, sint exemplo {5} omnes ritus Ecclesiae Judaicae, sicut sacrificia, suffitus, lavationes, et plures: (o)illi in forma externa erant {6} vera et bona, non ex se sed quia in typo referebant seu repraesentabant vera et bona interna, quae sunt amoris et fidei in Dominum; cum talia in externa forma pro sanctis habebantur, et magis cum colebantur, sicut a Judaeis (o)et Israelitis, cum facti idololatrae s applicuerunt {7} ad cultum deorum alienorum, tunc non aliud retinebant a veris et bonis quae typo referebant seu repraesentabant quam apparentiam, quia in forma interna erant falsa et mala. [3] Similiter se habebat cum reliquis, quae erant typi repraesentativi caelestium et Divinorum apud populum illum; externa `enim' quae repraesentabant interna, ut primum applicabantur ad cultum deorum aliorum, erant idola quae colebant, seu dii argenti et auri quos cum Jehovah Deo faciebant, nam tunc in forma externa apparebant ut vera et bona, sed in interna erant falsa et mala. [4] In genere `dii argenti et auri' sunt omnia falsa et inde mala cultus, quae redduntur similia vero et bono per sinistras applicationes (c)et interpretationes Verbi, et simul per ratiocinia ex propria intelligentia; talia significantur {8} per `deos argenti et auri' in sequentibus (o) his locis: apud Esaiam, In die illo projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se, talpis et vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum et in fissuras rupium, ii 20, 21;

(o)`talpae et vespertiliones' pro illis qui in tenebris, hoc est, in falsis et inde malis:' [5] apud eundem, In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum, xxxi 7;

`quae fecerunt manus' pro quae {9} ex propria intelligentia: apud eundem, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit, et catena argenti conflat, xl 19;

`sculptilia' pro illis quae ex proprio, n. 8869, `auro obducere' pro facere ut in (x)externa forma appareant bona, `catenas argenti conflare' pro facere ut cohaereant quasi nexa cum veris; quod `aurum' sit bonum et `argentum' verum, videantur loca supra citata: [6] similiter apud Jeremiam, Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus manuum fabri, argento et auro {10} exornat illud; clavis et malleis firmant illa, ut non vacillet, x 3, 4:

apud Hoscheam, (x)Ephraimii addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento in intelligentia sua idola, opus artificum totum, xiii 2;

`Ephraim' pro intellectuali Ecclesiae, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267 `fusile ex argento' pro falso apparente ut vero, quare dicitur `in intelligentia sua,' `opus artificum totum' pro (x)quod omne (o)per ratiocinia ex proprio: [7] apud Habakuk, Vae dicenti ligno, Expergiscere; Evigila, lapidi silenti, hic docebit! hic ecce fixus auro et argento, sed spiritus non in medio ejus, ii 19;

`lignum' pro malo, `lapis' pro falso; `fixus auro et argento' pro apparentia boni et veri per applicationes: apud Danielem, Belschazar dixit, cum probe gustabat vinum, ut adducerent vasa auri et argenti quae adduxerat Nebuchadnezar pater illius e templo quod in Hierosolyma, ut biberent ex iis rex et magnates ejus, uxores ejus et paelices ejus; et biberent vinum, et laudarent deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni, lapidis, v 2-4, 23;

`vasa auri et argenti quae ex templo Hierosolymae {11}' repraesentabant bona et vera Ecclesiae ac regni Domini, `bibere vinum' ex illis significabat {12} profanare per mala et falsa, quae sunt `dii auri (x)et argenti': [8] apud Davidem, Idola eorum argentum et aurum, opus manuum hominis; os illis sed non loquuntur, oculi illis sed non vident, Is. cxv 4, 5; Ps. cxxxv 15, 16;

argentum et aurum, quae idola' pro falsis et malis, `opus manuum hominis' pro quod ex propria intelligentia {13}: apud Moschen, Sculptilia deorum gentium comburetis igne; non concupisces argentum et aurum super illis ut accipias tibi; abominatio namque Jehovae Dei tui illud; ideo non inferes abominationem in domum tuam, ut fiat devotio, sicut illud; abominando abominaberis illud, Deut. vii 25, 26;

argentum et aurum super sculptilibus' pro falsis et malis quae coluntur ut vera et bona ex apparentia illis inducta. @1 d et i inde$ @2 sed$ @3 seu$ @4 talia$ @5 exempla$ @6 Before in forma$ @7 i , et tunc$ @8 i in sensu interno$ @9 quod$ @10 auro et argento IT$ @11 in Hierosolyma$ @12 significat$ @13 proprio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church