8924. `Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus': quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione `non timere,' nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli {1}, n. 8922, et ex significatione `tentare vos' quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per `tentare' significetur, est quia omnis tentatio (o)spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis; [2] homo cum vincit illa, {2} confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum; [3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, (m)n. 840, 1661, (x)1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176;(n) ex his patet quod per `ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus' significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin., 8403, 8567. @1 de vita coeli quod peritura$ @2 i in vero et bono$