8922. `Ne forte moriamur': quod significet quod peritura sic vita caeli apud illos, constat ex significatione `mori' quod sit mori spiritualiter, de qua n. 6119, ita perire quoad vitam caeli; quod verum Divinum in forma non accommodata id faciat, constat ex illis quae mox supra n. 8920 ostensa sunt, nam verum in forma non accommodata, (o)quale est in caelo, transcendit captum, et quod transcendit captum, id non recipitur, et quod non recipitur {1} non influit in aliquam fidem, ita nec in vitam fidei, quae est vita caeli; homo enim regeneratur, hoc est, accipit vitam caeli per verum Divinum quod est fidei, n. 2046, 2063, 2189, 2979, 3155, 3876, 3877, 5893, 5912, 6247, 8635-8640, 8772. @1 i id$