Arcana Coelestia (Elliott) n. 8920

Previous Number Next Number See English 

8920. `Loquere tu cum nobis': quod significet receptionem veri in forma accommodata cui sic oboedituros, constat ex significatione `loqui' quod sit influxus et communicatio, de quibus n. 2951, 3060, 4131, 5481, 5797, 6225, 7270, 8128, inde quoque est receptio, nam quod influit et communicatur, hoc recipitur; (d)et ex repraesentatione `Moschis,' qui {1} loqueretur, quod sit verum a Divino infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, ita medians inter Dominum et populum, de qua n. 8760, 8787, 8805, inde est quod `Moscheh' hic sit verum in forma accommodata. [2] Quod verum in forma accommodata {2} attinet, sciendum quod verum Divinum cum descendit per caelos ad homines, sicut descenderat Verbum, in via accommodatum sit omnibus tam qui in caelis sunt quam qui in terris; (d)sed verum Divinum prorsus in alia forma est in caelis quam in mundo; in caelis est qualis est sensus internus Verbi, in mundo qualis est sensus ejus in littera; immo in ipsis caelis in diversis formis {3} est, in alia {4} in intimo seu tertio caelo, in alia in medio seu secundo, et in alia in primo seu ultimo; forma veri Divini, hoc est, ejus perceptio, cogitatio, et enuntiatio, in intimo seu tertio caelo ita transcendit illam in medio seu secundo caelo ut (o)in hoc non capi possit, tam Divina et (x)supereminens est, continet enim innumera quae nec enuntiari possunt in secundo caelo; {5} constat e meris mutationibus status quoad affectiones quae amoris; forma autem veri Divini in medio seu secundo caelo transcendit similiter illam in primo seu ultimo caelo, et adhuc magis formam veri Divini in mundo; inde est quod quae in caelis illis enuntiantur sint talia quae nusquam aliqua mens humana percepit, nec aliqua auris audivit, ut ab experientia sciunt qui in caelum elevati sunt. [3] Qui hoc {6} non sciunt credunt quod in caelis non aliter cogitent et non aliter `loquantur' quam in terris, sed hoc credunt quia non sciunt quod interiora hominis in eminentiore statu sint quam exteriora, et quod cogitatio et (m)loquela illorum qui in caelis sit caelestis et spiritualis, at in terris naturalis, quarum differentia est {7} tanta ut verbis describi nequeat; (o)sed de loquelis illis videantur {8} n. 1634-1650, 1757-1759, 1876, 2157, 2472, 2476, 3342-3345, 4104, 4609 {9}, 5225, 5287, 6040, 6982, 7002, 7089, 7131, 7191, 7381, 8343, 8733, 8734.(n) [4] Ex his quoque patet quod nisi verum Divinum seu Verbum appareret in forma accommodata, non potuisset capi; si enim in eminentiore quam status perceptionis est, non caderet in intellectum, ita non in fidem; inde est quod verum Divinum datum sit homini, quale est Verbum in littera, nam si appareret quale est in caelo {10}, nullus homo caperet, et {11} ad primam intuitionem et ad primam apperceptionem rejiceret, quoniam non caderet in talia quae sunt lucis naturalis; et insuper plenum arcanis foret {12}, quae nequicquam intrare possent in aliquam ideam hominis, quia prorsus repugnant apparentiis et fallaciis quae (x)ex mundo per sensualia externa; ut taceantur arcaniora quae intus latent in arcanis (o)illis multiplici serie, nusquam expressibilia nisi per variationes et mutationes status lucis et flammae caelestis, per quas peragitur loquela et cogitatio angelica. @1 i haec$ @2 i et non accommodata$ @3 diversa forma$ @4 i forma etiam$ @5 i nam$ @6 haec$ @7 et quod differentia sit$ @8 videatur$ @9 i fin.$ @10 coelo altered to coeli$ @11 sed$ @12 et arcana forent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church