Arcana Coelestia (Elliott) n. 8918

Previous Number Next Number See English 

8918. `Et steterunt e longinquo': quod significet remotionem ab internis, constat ex significatione `stare e longinquo' quod sit remote, hic ab internis, quia a monte Sinai, per quem significatur caelum et Divinum ibi, n. 8805; sive dicas remote a Divino, sive {1} a caelo, seu ab internis, idem est, nam caelum est in internis; internum enim hominis est in luce caeli et externum in luce mundi, seu quod idem, anima seu spiritus hominis est in caelo at corpus in mundo; caelum est propius Divino quam mundus, quia ibi est Divinum Domini regnans, et est omne in omnibus. Quod ulterius spectat significationem `longinqui,' sciendum quod longinquum in spirituali sensu non pro objecto habeat spatium sed Divinum, ita bonum et verum; distantia ab ipsissimo bono quod procedit a Divino facit apparentias distantiae in caelo; apparent ibi societates angelicae distinctae, immo dissitae a se mutuo, sed ideale hoc spatii venit a distantia a bono et vero quae Divino (o)Domini, ut dictum est; hoc non (t)aliter potest (t)videri quam paradoxon, immo quasi absonum multis in mundo; causa est qui cogitationes et harum ideae apud hominem fundantur super spatiis et temporibus, usque adeo ut homo absque illis cogitare non possit inde si abstrahis tempora et spatia ab hominis cogitatione, vix appercipit {2} quicquam; at usque angeli in caelo prorsus absque aliqua idea temporis et spatii {3} cogitant, ac ita plene ut cogitationes eorum excedant cogitationes hominis intelligentia et sapientia millies immo myriadies; et quod mirum, si apud illos intervenit idea ex tempore et spatio: statim obveniat mentibus illorum umbra et caligo, quia cadunt tunc e luce caeli in lumen naturae, quod illis est caligo. [2] Quod spatia et tempora non sint in altera vita sed status, seu quod apparentiae illorum sint ex variationibus status quoad bonum et verum, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321, 4882, (x)5605, 738 1; inde nunc patet quid `stare e longinquo' significat {4} in sensu spirituali, quod nempe remotionem a caelo ubi Divinum, hic remotionem ab internis, quia, ut supra dictum est, gens illa, (x)quae e longinquo a monte Sinai tunc stetit, remotissima fuit ab internis; erat enim solum in externis, et in his omne cultus Divini posuit; quod (o)facere etiam illi genti permissum fuit, quia sic potuit repraesentare caelestia et Divina, nam ad repraesentandum, {5} requiritur externum, et quoque datur absque (x)interno, n. 3147, 3670, 4208, 4281, 4288, 4307, 8588. [3] `Longinquum' significat remotionem a bono et vero quae a Divino, ita ab internis, etiam in sequentibus locis: apud Lucam, Dives in inferno tollens oculos suos, vidit Abrahamum e longinquo, et `Lazarum' in sinu illius. Abraham dixit ei, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere exhinc ad vos non possint, neque qui ibi ad nos transire, xvi 23, [25,] 26;

per `Abrahamum' non intelligitur Abraham, (o)nam ille nescitur in caelo, sed in supremo sensu Dominus, et in respectivo illi in caelo qui in bono amoris et fidei in Dominum sunt, n. 1834, 1876, 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 fin.: 6098, 6185, 6276, (x)6804; qui in inferno sunt dicuntur `e longinquo videre' illos qui in caelo (o)sunt, quia in statu remotissimo sunt a bono et vero; `hiatus ingens' inter illos est (x)ipsa remotio a bono, quae {6} etiam dat apparentiam hiatus intercedentis. [4] Qui cogitant (x)ex idea spatii, ut (o)faciunt omnes homines in mundo, illi non aliter percipiunt quam quod infernum sit longe distans ab homine, et quoque quod caelum; sed res aliter se habet; infernum et caelum sunt prope hominem, immo in homine, infernum in homine malo, et caelum in homine bono; quisque etiam in id infernum, vel in id caelum, {7} in quo fuit in mundo, post mortem venit; sed tunc mutatur status; infernum quod non perceptum in mundo, fit perceptibile, et caelum quod nec perceptum in mundo fit perceptibile, (m)caelum plenum omni felicitate, et infernum omni infelicitate;(n) quod caelum sit intra nos {8}, docet Dominus apud Lucam, Regnum Dei intra vos est, xvii (x)21:

apud Esaiam, Venientes e terra longinqua, ab extremitate caelorum, xiii 5; Jer. v 15:

apud `Esaiam,' (x)Audite, longinqui, quid fecerim, et cognoscite, propinqui, virtutem Meam, xxxiii 13:

apud eundem, Dicam septentrioni, Da; et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae; educ populum (x)caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures, xliii 6, 8, xlix 12:

apud eundem, Attendite, insulae, ad Me; auscultate, populi e longinquo, xlix 1; Jer. xxxi 10:

apud Jeremiam, [Ecce] vox clamoris filiae, populi Mei e terra longinqua, (x)Num Jehovah non in Zione? non rex ejus in ea? viii 19:

apud eundem, Jehovah plantasti illos, et etiam radicati sunt; sed propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, xii 2:

apud eundem, Deus e propinquo Ego, et non Deus e longinquo, xxiii 23;

in his omnibus locis `longinquum' significat remotionem a bono. @1 seu$ @2 appercipiet$ @3 tempore et spatio$ @4 significet$ @5 potuerunt in repraesentativis rerum coelestium et Divinarum esse, nam in repraesentativis esse$ @6 qui status$ @7 illuc$ @8 in nobis$ @9 Eundem AIT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church