Arcana Coelestia (Elliott) n. 8900

Previous Number Next Number See English 

8900. (s) Quod per `patrem' intelligatur Dominus, et per `matrem' regnum Ipsius, mox supra n. (x)8897 ostensum est; sed ne fortassis haereat mens num per `matrem' in sensu interno intelligatur regnum Domini seu caelum, licet haec illis quae superius dicta sunt, adjicere; in Verbo {1} per `matrem' intelligitur Ecclesia, n. 289, 4257, (x)5581, quae quoque ideo vocatur jam sponsa jam uxor Domini; et quia regnum Domini est idem cum Ecclesia, solum cum hac differentia quod regnum Domini in terra dicatur Ecclesia, ideo illud quoque per `matrem' significatur; inde filii ex illa matre nati sunt vera, et vocantur `filii regni,' Matth. xiii 38; n. 3373; est etiam regnum Domini patria omnibus illis qui ibi sunt, et patria est `mater' in sensu naturali, sicut Ecclesia in {2} spirituali.(s) @1 in verbo I$ @2 sensu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church