Arcana Coelestia (Elliott) n. 8890

Previous Number Next Number See English 

8890. `Non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis': quod significet quod tunc caelum et beatitudo omnibus et singulis quae in interno et [in] externo hominis, constat ex significatione `non facere ullum opus' quod sit quies et pax, ita caelum, nam cum homo in caelo est, absque omni sollicito, irrequieto, et anxio est, et cum absque his {1}, est ei beatitudo; et ex significatione `tu, filii tui{2}, filiae tuae {2}, servi tui {2}, ancillae tuae {2}, bestiae tuae {2}, {3} peregrini (o)in portis tuis {2}' quod sint omnia et singula quae in interno et in externo hominis {4}, nam per `tu' significatur ipse homo, {5} per `filium' significatur intellectuale ejus, per `filiam' voluntarium, utrumque in interno homine, per `servum' significatur naturale quoad verum, et per `ancillam' naturale quoad bonum, ita utrumque {6} in externo homine; per `bestiam' autem significatur {2} affectio in communi, et per `peregrinum in portis {2}' scientificum in communi, ita omnia et singula {7}; quod `filius' sit intellectuale, est quia est verum, nam vera constituunt intellectuale, et quod `filia' sit voluntarium, est quia est bonum, nam bona constituunt voluntarium; quod `filius' sit verum, ita intellectuale, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, quod `filia' sit bonum, ita voluntarium, n. 489-491, 2362, 3024, quod `servus' sit naturale quoad verum, n. 3019, 3020, 3409, 5305, 7998, quod `ancilla' (o)sit naturale quoad bonum, n. 2567, 3835, 3849, quod `bestia' sit affectio in communi, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 2179, 2180, 3218, 5198, 7523, 7872, et quod `peregrinus' sit qui instruitur in Ecclesiae veris, n. 1463, 4444, 8007, 8013; inde `peregrinus in portis tuis' {8} est scientificum in communi, nam scientificum in communi est in portis, hoc est, in introitu ad vera (o)quae Ecclesiae. @1 in coelum venit, cessat omne quod sollicitum, irrequietum et anxium illum reddiderat, et cum haec cessant$ @2 ejus$ @3 i et$ @4 homine$ @5 i qui est in coelo,$ @6 i quod IT$ @7 i apud illum$ @8 scientificum in portis IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church