8888. `Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum': quod significet pugnam quae praecedit et praeparat ad conjugium illud, constat ex significatione `sex dierum' quod sint pugnae status; quod `sex' sint pugna, videatur n. 720, 737, 900, et (d)quod `dies' status, n. 23, 487, 488, 493, 2788, 4850, 5672, 5962, 6110, 8426; et ex significatione `laborare et opus suum facere' quod sit agere illa quae `vitae' necessaria sunt, hic quae vitae {1} spiritualis, hoc est, vitae in caelo'. [2] Praeterea per pugnam quae praecedit et praeparat ad conjugium caeleste intelligitur pugna spiritualis seu tentatio; homo omni antequam intrat in conjugium caeleste, hoc est, antequam regeneratur, in pugna est contra mala et falsa apud semet; nam haec removenda sunt antequam verum et bonum, (o)quae a Domino, possunt recipi {3}; illa, nempe mala et falsa, removentur per vera fidei, per haec {4} enim homo non modo discit quid bonum (o)est, sed etiam ducitur ad bonum; hic status est primus hominis qui regeneratur, (c)ac vocatur status qui praecedit (c)et praeparat ad conjugium caeleste; cum autem homo in bono est et per bonum ducitur a Domino, tunc in conjugio caelesti est, ita in caelo, nam conjugium caeleste {5} est caelum; prior status est qui significatur per sex dies qui praecedunt septimum, et posterior status per diem septimum; de binis illis statibus apud hominem, videatur n. 7923, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8722. [3] Quia per `sabbatum' significatur conjugium caeleste, quod est caelum, ideo regnum Domini in caelis vocatur perpetuum sabbatum, ita perpetua quies et (m)pax, nec ibi amplius sex dies laboris.(n) @1 ad vitam$ @2 ad vitam spiritualem, hoc est ad vitam in coelo, ita ad conjugium coeleste$ @3 influere$ @4 d illa i ea$ @5 i apud hominem$