Arcana Coelestia (Elliott) n. 8872

Previous Number Next Number See English 

8872. `Et quae in aquis de sub terra': quod significet quae in sensuali corporeo, constat ex significatione `similitudinis illorum quae in aquis de sub terra' quod sint quae infra illa quae in luce naturali, quae quod sint illa quae in sensuali corporeo, patet a gradibus successivis lucis, quae (o)est intellectualis in homine; in primo gradu apud hominem {1} sunt quae in luce spirituali, quae significantur per illa `quae in caelis desuper sunt,' in secundo gradu sunt quae in luce naturali, quae significantur per illa `quae in terra desubter,' et in tertio gradu sunt quae in sensuali corporeo, quae significantur per `quae in aquis de sub terra'; quid et quale' sensuale corporeum, videatur n. 5084, 5089, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 6183, 6266, 6310-6316, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442, 7693. Ad sensuale corporeum se referunt scientifica quae ab experientia sensuum externorum proxime existunt, et quoque jucunda illorum; haec et illa apud bonos bona sunt, (o)quia applicantur ad bona, at apud malos mala sunt, (o)quia applicantur ad mala; fallere per illa, sicut solent simulatores, hypocritae, et dolosi, est `facere similitudinem talium quae sub aquis de sub (o)terra.' @1 illum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church