Arcana Coelestia (Elliott) n. 8866

Previous Number Next Number See English 

8866. `Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum': quod significet ab Ipso liberationem ab inferno, constat ex significatione `educere' quod sit liberatio, et ex significatione `terrae Aegypti' quod sint infestationes ab infernalibus, de qua n. 7240, 7278, et ex significatione `domus servorum' quod sit captivitas spiritualis, de qua n. 8049; quod `domus servorum' sit captivitas spiritualis et quoque infernum 1}, est quia `servum' est (o)captivum teneri et duci ab (o)illis qui in (x)inferno, et `liberum' duci a Domino, n. 892, 905, 2870-2875, 2882, 2884, 2892, 2893, 6205, 8209. (m)Quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, et per filios Israelis repraesentantur, liberati sint ab inferno a Domino {2}, (o)per quod in mundum venit {3}, (o)et Humanum in Se Divinum fecit, videatur n. 6854, 6914, 7035, 7828, 7932, 8018, 8321.(n) @1 i d sit$ @2 per Dominum$ @3 venerit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church