Arcana Coelestia (Elliott) n. 8863

Previous Number Next Number See English 

8863. Vers. 2-7. Ego Jehovah Deus tuus, Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum. Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem quae in caelis desuper, et quae in terra desubter, et quae in aquis de sub terra. Non incurvabis te illis, et non servies illis, quia Ego Jehovah Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et super quartos, osoribus Meis. Et faciens misericordiam ad millenos amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea. Non feres nomen [Jehovae] Dei tui ad vanum, quia non innocentem reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius ad vanum. `Ego Jehovah Deus tuus significat Dominum quoad Divinum Humanum universaliter regnans in omnibus et singulis boni (c)et veri: `Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum' significat ex Ipso liberationem ab inferno: `non erit tibi dii alii coram faciebus Meis' significat quod non cogitandum sit de veris aliunde quam ex Domino: `non facies tibi sculptile' significat non ex propria intelligentia: `et ullam similitudinem' significat instar illorum quae a Divino: `quae in caelis desuper, et quae in terra desubter' significat quae in luce spirituali, aut quae in luce naturali: `et quae in aquis de sub terra' significat quae in sensuali corporeo: `non incurvabis te illis, et non servies illis' significat non illis Divinum cultum: `quia Ego Jehovah Deus tuus' significat quod Divinum a Domino in omnibus et singulis: `Deus zelotes' significat quod inde falsum et malum: `visitans iniquitatem patrum super filios' significat prolificationem falsi ex malo inde: `super tertios et super quartos' significat in longa serie et conjunctionem: `osoribus Meis' significat qui Divinum Domini plane rejiciunt: `et faciens misericordiam ad millenos' significat bonum et verum illis in perpetuum: `amantibus Me' significat qui recipiunt bonum amoris: `et custodientibus praecepta Mea' significat qui recipiunt vera fidei: `non feres nomen Dei tui ad vanum' significat profanationes et blasphemationes {1} veri et boni fidei: `quia non innocentem reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in {2} vanum' significat quod illa non remitti possint. @1 blasphemias et prophanationes cp n. 8882$ @2 ad IT$ @3 hoc est, ex Divino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church