Arcana Coelestia (Elliott) n. 8855

Previous Number Next Number See English 

8855. Homo pro fine habet id quod super omnia amat, illud spectat in omnibus et singulis, est in voluntate ejus sicut latens vena fluvii quae trahit et aufert, etiam cum aliud agit, nam id est quod animat. Tale est quod unus homo apud alterum explorat, et quoque videt, (c)et secundum id vel ducit illum, vel agit cum illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church