8853. EXODI CAPUT VICESIMUM DOCTRINA CHARITATIS
Unusquisque homo habet proprium, quod super omnia amat; hoc vocatur dominans, aut, si velis, universaliter regnans apud illum; hoc praesens est in ejus cogitatione et quoque in ejus voluntate jugiter, et facit ipsissimam ejus vitam.