8850. Ostensum mihi est calvitium, sed modo suprema ejus pars, quae ossea; et dicebatur quod tale videant illi qui intra annum morituri sunt, et quod tunc se praeparent. Ibi mortem non timent, nisi propter quod relinquant conjugem, liberos, aut parentes, nam sciunt quod post mortem victuri sint, et quod {1}e vita non abeant, quia in caelum; quapropter etiam mori non vocant mori, sed caelificari. Qui in illa tellure vixerunt {2}in amore conjugiali felices, et curam liberorum sicut parentes decet, habuerunt, illi non moriuntur per morbos, sed tranquille sicut in somno, ac ita transmigrant e mundo in caelum. @1 After non$ @2 i plerique$